Encontrados 115 resultados para: feci

  • Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)

  • qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: “Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te”. Dixitque ei: “Vade et revertere; quid enim feci tibi?”. (Liber I Regum 19, 20)

  • Dixitque David ad Deum: “Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur”. (Liber I Paralipomenon 21, 17)

  • porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum”. (Liber I Paralipomenon 23, 5)

  • Et dixerunt: “Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat. (Liber Nehemiae 5, 12)

  • Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei, (Liber Nehemiae 5, 15)

  • Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic. (Liber Nehemiae 5, 19)

  • Ascendere autem feci principes Iudae super murum et statui duos magnos choros laudantium, quorum unus ivit ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii. (Liber Nehemiae 12, 31)

  • Et egi causam adversus magistratus et dixi: “Quare dereliquimus domum Dei?”. Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis. (Liber Nehemiae 13, 11)

  • Memento mei, Deus meus, pro hoc; et ne deleas opera mea bona, quae feci in domo Dei mei et in ministeriis eius! (Liber Nehemiae 13, 14)

  • Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitae meae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierant mecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven. (Liber Thobis 1, 3)

  • Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo. (Liber Thobis 1, 16)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina