Encontrados 87 resultados para: familia de Aser

  • Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo. (Liber I Paralipomenon 12, 29)

  • Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie procedentes quadraginta milia. (Liber I Paralipomenon 12, 37)

  • Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt. (Liber I Paralipomenon 23, 11)

  • Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 30, 11)

  • Et recensita erat universa familia omnis turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, quia in fidelitate servitii ipsorum sanctificati erant omnes. (Liber II Paralipomenon 31, 18)

  • Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. (Liber Iob 1, 3)

  • Et iuxta terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. (Prophetia Ezechielis 48, 2)

  • Et iuxta terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. (Prophetia Ezechielis 48, 3)

  • Et ad plagam occidentalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. (Prophetia Ezechielis 48, 34)

  • et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • familia domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum; familia Semei seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 13)

  • Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina