Encontrados 87 resultados para: familia de Aser

  • Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian, (Liber Iudicum 6, 11)

  • Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)

  • Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum; et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei. (Liber Iudicum 6, 35)

  • Convocati autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. (Liber Iudicum 7, 23)

  • Cui responderunt: “Tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum, ut habeamus te patrem et sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel?”. (Liber Iudicum 18, 19)

  • regemque constituit super Galaad et super Aser et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum. (Liber II Samuelis 2, 9)

  • Baana filius Chusai in Aser et in Baloth; (Liber I Regum 4, 16)

  • Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, Aser. (Liber I Paralipomenon 2, 2)

  • Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim. (Liber I Paralipomenon 6, 47)

  • De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter, (Liber I Paralipomenon 6, 59)

  • Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum. (Liber I Paralipomenon 7, 30)

  • Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina