Encontrados 246 resultados para: facie
Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irae violentae et a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)
Idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enim Dominum praevaricationem locutus es”. (Liber Ieremiae 28, 16)
et de sacerdotibus Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata et incendat sacrificium et caedat victimas omnibus diebus”. (Liber Ieremiae 33, 18)
Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem”. (Liber Ieremiae 35, 11)
Ismael autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon. (Liber Ieremiae 41, 15)
a facie Chaldaeorum; timebant enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in regione. (Liber Ieremiae 41, 18)
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam de manu eius; (Liber Ieremiae 42, 11)
Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum et peregrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebit nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos. (Liber Ieremiae 42, 17)
Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge, et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii saevientis”. (Liber Ieremiae 46, 16)
Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)
Disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis; a facie gladii saevientis unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Ieremiae 50, 16)