Encontrados 19 resultados para: exaltavit

  • Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. (Liber II Paralipomenon 33, 14)

  • Post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag, et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat. (Liber Esther 3, 1)

  • Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, (Liber Esther 10, 2)

  • et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA. (Liber Psalmorum 148, 14)

  • Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum (Liber I Maccabaeorum 11, 26)

  • Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante; (Liber I Maccabaeorum 13, 27)

  • et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam ad tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 14, 37)

  • et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)

  • Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra creatus est Adam. (Liber Ecclesiasticus 33, 10)

  • ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a statione ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 12)

  • Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 23)

  • Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel. (Liber Ecclesiasticus 47, 13)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina