Encontrados 10751 resultados para: est
de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”. (Liber Genesis 3, 3)
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum”. (Liber Genesis 3, 5)
Et ait Dominus Deus ad serpentem: “Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3, 14)
Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”. (Liber Genesis 3, 22)
Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)
Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. (Liber Genesis 4, 3)
ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. (Liber Genesis 4, 5)
Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. (Liber Genesis 4, 9)
Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam. (Liber Genesis 4, 13)
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)
Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 5)