Encontrados 10751 resultados para: est

  • Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent”. (Liber Genesis 8, 22)

  • Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. (Liber Genesis 9, 2)

  • excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis. (Liber Genesis 9, 4)

  • Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. (Liber Genesis 9, 5)

  • Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. (Liber Genesis 9, 6)

  • “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos (Liber Genesis 9, 9)

  • et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. (Liber Genesis 9, 10)

  • Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9, 12)

  • Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. (Liber Genesis 9, 16)

  • Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)

  • Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. (Liber Genesis 9, 19)

  • bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo. (Liber Genesis 9, 21)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina