Encontrados 88 resultados para: ceciderunt

  • Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 9, 49)

  • Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)

  • Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)

  • Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 16, 8)

  • Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)

  • Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam triremium. (Liber II Maccabaeorum 4, 20)

  • multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 22)

  • Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso. (Liber Ecclesiasticus 50, 19)

  • “Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus”. (Liber Isaiae 9, 9)

  • Clamate adversus eam; ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est; ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. (Liber Ieremiae 50, 15)

  • Et Babylon cadet, occisi in Israel, sicut pro Babylone ceciderunt occisi universae terrae. (Liber Ieremiae 51, 49)

  • SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina