Encontrados 178 resultados para: ascendit

  • Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. (Liber Isaiae 7, 1)

  • Et erit in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et iugum eius de collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon. (Liber Isaiae 10, 27)

  • Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti. (Liber Isaiae 11, 16)

  • Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: “Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos”. (Liber Isaiae 14, 8)

  • Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa. (Liber Isaiae 15, 2)

  • Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas. (Liber Isaiae 36, 1)

  • Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino. (Liber Isaiae 37, 14)

  • Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum. (Liber Isaiae 53, 2)

  • Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore. (Liber Ieremiae 4, 7)

  • Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de plateis. (Liber Ieremiae 9, 20)

  • Luget Iuda, et portae eius languescunt et contristatae iacent in terra, et clamor Ierusalem ascendit. (Liber Ieremiae 14, 2)

  • et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam”. (Liber Ieremiae 32, 35)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina