Encontrados 10 resultados para: ascendent

  • Et ebulliet fluvius ranas, quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in pistrina tua; (Liber Exodus 7, 28)

  • Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. (Liber Isaiae 5, 6)

  • Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. (Liber Isaiae 32, 13)

  • Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor. (Liber Isaiae 65, 17)

  • arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion”. (Liber Ieremiae 6, 23)

  • Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Haec dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam (Prophetia Ezechielis 38, 10)

  • Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. (Prophetia Osee 2, 2)

  • Et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau, et erit Domino regnum. (Prophetia Abdiae 1, 21)

  • Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 16)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina