Encontrados 548 resultados para: Verbum de salute

  • Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 26)

  • In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)

  • Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)

  • In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit. (Evangelium secundum Ioannem 4, 37)

  • Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “Dixit mihi omnia, quaecumque feci!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)

  • Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)

  • et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 38)

  • Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)

  • Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia. (Actus Apostolorum 4, 4)

  • Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu”. (Actus Apostolorum 4, 29)

  • Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)

  • Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; (Actus Apostolorum 6, 2)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina