Encontrados 548 resultados para: Verbum de salute
Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth (Evangelium secundum Lucam 5, 1)
Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. (Evangelium secundum Lucam 8, 11)
Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 13)
Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
Qui respondens dixit ad eos: “Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo. (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur. (Evangelium secundum Lucam 18, 34)
Respondens autem dixit ad illos: “Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: (Evangelium secundum Lucam 20, 3)