Encontrados 674 resultados para: Verbum Dei Testimonium
Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)
Formidinis enim suae propriae nequitia dat testimonium, cum sit condemnata; semper autem praesumit saeva perturbata conscientia. (Liber Sapientiae 17, 10)
Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
nec retineas verbum in tempore suo; non abscondas sapientiam tuam in decorem. (Liber Ecclesiasticus 4, 28)
Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)
Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 15)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui. (Liber Ecclesiasticus 11, 8)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent; (Liber Ecclesiasticus 13, 28)
Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum. (Liber Ecclesiasticus 18, 16)