Encontrados 12723 resultados para: Ut
Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde. (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (Epistula II ad Corinthios 6, 1)
— ait enim: “Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium, (Epistula II ad Corinthios 6, 3)
sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, (Epistula II ad Corinthios 6, 4)
in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, (Epistula II ad Corinthios 6, 7)
per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; (Epistula II ad Corinthios 6, 8)
sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; (Epistula II ad Corinthios 6, 9)