Encontrados 12723 resultados para: Ut
persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; (Epistula II ad Corinthios 4, 9)
semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur. (Epistula II ad Corinthios 4, 10)
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 12)
Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “Credidi, propter quod locutus sum”, et nos credimus, propter quod et loquimur, (Epistula II ad Corinthios 4, 13)
Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 15)
non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt. (Epistula II ad Corinthios 4, 18)
Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita. (Epistula II ad Corinthios 5, 4)
Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus. (Epistula II ad Corinthios 5, 5)
Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum. (Epistula II ad Corinthios 5, 8)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)