Encontrados 12723 resultados para: Ut
Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore, (Epistula I Petri 5, 6)
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. (Epistula I Petri 5, 10)
Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state. (Epistula I Petri 5, 12)
Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus. (Epistula I Petri 5, 13)
Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo. (Epistula I Petri 5, 14)
Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, (Epistula II Petri 1, 3)
per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem; (Epistula II Petri 1, 4)
et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)
in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, (Epistula II Petri 1, 6)
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)
Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando; (Epistula II Petri 1, 10)