Mosaico decorativo

Fondare 12723 Risultati per: Ut

  • Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)

  • Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore, (Epistula I Petri 5, 6)

  • Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. (Epistula I Petri 5, 10)

  • Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state. (Epistula I Petri 5, 12)

  • Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus. (Epistula I Petri 5, 13)

  • Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo. (Epistula I Petri 5, 14)

  • Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, (Epistula II Petri 1, 3)

  • per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem; (Epistula II Petri 1, 4)

  • et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)

  • in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, (Epistula II Petri 1, 6)

  • in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)

  • Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando; (Epistula II Petri 1, 10)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina