Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 26)
Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. (Liber I Regum 15, 27)
propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel. (Liber I Regum 15, 30)
Reliqua autem gestorum Nadab et omnia, quae fortiter operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 15, 31)
Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 32)
Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis; (Liber I Regum 15, 33)
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 34)
“Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum, (Liber I Regum 16, 2)
Reliqua autem gestorum Baasa et quaecumque fecit et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 16, 5)
Anno vicesimo sexto Asa regis Iudae regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. (Liber I Regum 16, 8)
propter universa peccata Baasa et peccata Ela filii eius, qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel provocantes Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis. (Liber I Regum 16, 13)
Reliqua autem gestorum Ela et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 16, 14)