Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Et percutiet Dominus Israel, ut moveatur sicut arundo in aqua, et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum; et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi palos, ut irritarent Dominum. (Liber I Regum 14, 15)
Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel””. (Liber I Regum 14, 16)
Et sepelierunt eum, et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae. (Liber I Regum 14, 18)
Reliqua autem gestorum Ieroboam, quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Israel. (Liber I Regum 14, 19)
Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset, et decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanites. (Liber I Regum 14, 21)
Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. (Liber I Regum 14, 24)
Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 2)
In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae (Liber I Regum 15, 9)
Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae. (Liber I Regum 15, 17)
“Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me”. (Liber I Regum 15, 19)
Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum in civitates Israel, et percusserunt Ahion et Dan et Abelbethmaacha et universam Chenereth cum omni terra Nephthali. (Liber I Regum 15, 20)
Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 15, 25)