Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium. (Liber Iudicum 4, 5)
Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)
Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel, (Liber Iudicum 4, 23)
“Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se obtulit populus, benedicite Domino! (Liber Iudicum 5, 2)
Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel! (Liber Iudicum 5, 3)
montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei Israel. (Liber Iudicum 5, 5)
Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt, donec surgeres, Debora, surgeres mater in Israel. (Liber Iudicum 5, 7)
Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel. (Liber Iudicum 5, 8)
Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite Domino! (Liber Iudicum 5, 9)
Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. (Liber Iudicum 5, 11)
Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. (Liber Iudicum 6, 1)
Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec ceterique orientalium nationum (Liber Iudicum 6, 3)