Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: “Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum?”. (Liber Iudicum 1, 1)
Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios et expellere noluit. (Liber Iudicum 1, 28)
Cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt. (Liber Iudicum 2, 4)
Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram. (Liber Iudicum 2, 6)
Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 7)
Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 10)
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)
Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis; (Liber Iudicum 2, 14)
Iratusque est furor Domini in Israel et ait: “Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit, (Liber Iudicum 2, 20)
ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non”. (Liber Iudicum 2, 22)
ut discerent certare cum hostibus generationes filiorum Israel, quae non habebant consuetudinem proeliandi: (Liber Iudicum 3, 2)
Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei (Liber Iudicum 3, 5)