Encontrados 1232 resultados para: Tibi
Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas? (Liber Iob 10, 3)
Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis? (Liber Iob 10, 4)
Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, (Liber Iob 11, 5)
ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua. (Liber Iob 11, 6)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer. (Liber Iob 11, 17)
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. (Liber Iob 11, 18)
Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. (Liber Iob 12, 7)
Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi. (Liber Iob 13, 22)
Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres. (Liber Iob 14, 15)
Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi. (Liber Iob 15, 6)
Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam? (Liber Iob 15, 8)
Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? (Liber Iob 15, 11)