Encontrados 1232 resultados para: Tibi
Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi”. (Liber Iob 1, 11)
et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 15)
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 16)
Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 17)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 19)
Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi”. (Liber Iob 2, 5)
“Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? (Liber Iob 4, 2)
Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum converteris? (Liber Iob 5, 1)
Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. (Liber Iob 5, 23)
Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; oboedi illi et tu sapias tibi”. (Liber Iob 5, 27)
Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? (Liber Iob 7, 20)
Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia? (Liber Iob 8, 10)