Mosaico decorativo

Encontrados 3412 resultados para: Terra Israel

  • Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem. (Prophetia Ezechielis 27, 17)

  • Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum; nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt. (Prophetia Ezechielis 27, 29)

  • Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 24)

  • Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)

  • Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel: (Prophetia Ezechielis 29, 6)

  • et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem, et scient quia ego Dominus. Pro eo quod dixeris: “Fluvius meus est, et ego feci!”, (Prophetia Ezechielis 29, 9)

  • et convertam sortem Aegypti et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi in regnum humile. (Prophetia Ezechielis 29, 14)

  • Neque erunt ultra domui Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentur eos, et scient quia ego Dominus Deus”. (Prophetia Ezechielis 29, 16)

  • In die illo germinare faciam cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 29, 21)

  • Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphi, et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)

  • Cum dedero terram Aegypti desolatam, deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius, scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 32, 15)

  • quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 23)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina