Trouvé 3412 Résultats pour: Terra Israel
Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem. (Prophetia Ezechielis 27, 17)
Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum; nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt. (Prophetia Ezechielis 27, 29)
Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 24)
Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)
Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel: (Prophetia Ezechielis 29, 6)
et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem, et scient quia ego Dominus. Pro eo quod dixeris: “Fluvius meus est, et ego feci!”, (Prophetia Ezechielis 29, 9)
et convertam sortem Aegypti et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi in regnum humile. (Prophetia Ezechielis 29, 14)
Neque erunt ultra domui Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentur eos, et scient quia ego Dominus Deus”. (Prophetia Ezechielis 29, 16)
In die illo germinare faciam cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 29, 21)
Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphi, et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)
Cum dedero terram Aegypti desolatam, deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius, scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 32, 15)
quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 23)