Encontrados 3169 resultados para: Sum
Credidi, etiam cum locutus sum: “Ego humiliatus sum nimis”. (Liber Psalmorum 116, 10)
In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. (Liber Psalmorum 119, 14)
Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. (Liber Psalmorum 119, 19)
Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. (Liber Psalmorum 119, 23)
Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. (Liber Psalmorum 119, 39)
Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. (Liber Psalmorum 119, 52)
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. (Liber Psalmorum 119, 58)
Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. (Liber Psalmorum 119, 60)
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 61)
Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. (Liber Psalmorum 119, 63)
Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. (Liber Psalmorum 119, 70)
Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. (Liber Psalmorum 119, 71)