Encontrados 3169 resultados para: Sum
Hoc mare magnum et spatiosum et latum: illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis; (Liber Psalmorum 104, 25)
Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. (Liber Psalmorum 104, 33)
ut erudiret principes eius sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret. (Liber Psalmorum 105, 22)
quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa (Liber Psalmorum 109, 2)
Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea. (Liber Psalmorum 109, 5)
quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me. (Liber Psalmorum 109, 22)
Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae. (Liber Psalmorum 109, 23)
Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua. (Liber Psalmorum 109, 25)
A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. (Liber Psalmorum 113, 3)
Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum; (Liber Psalmorum 114, 3)
Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? (Liber Psalmorum 114, 5)
Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet. (Liber Psalmorum 116, 6)