Encontrados 2345 resultados para: Sed
Nec potuerunt filii Manasse has occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista. (Liber Iosue 17, 12)
sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis”. (Liber Iosue 17, 18)
quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini”. (Liber Iosue 18, 7)
Sumpta est de funiculo filiorum Iudae, quia maior erat; et idcirco possederunt filii Simeon in medio hereditatis eorum. (Liber Iosue 19, 9)
Et pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames; suntque exitus eius ad Iordanem; civitates sedecim et villae earum. (Liber Iosue 19, 22)
civitates munitissimae Assedim, Ser et Ammath, Reccath et Chenereth (Liber Iosue 19, 35)
Et terminus filiorum Dan effugit ab eis. Ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam; et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea, vocantes Lesemdan ex nomine Dan patris sui. (Liber Iosue 19, 47)
Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea. (Liber Iosue 21, 43)
Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit. (Liber Iosue 21, 44)
Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. (Liber Iosue 21, 45)
dixit ad eos: “Cum multis divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite praedam hostium cum fratribus vestris”. (Liber Iosue 22, 8)
“Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus ipse novit, et Israel simul intelleget: si rebellionis, si praevaricationis animo contra Dominum hoc altare construximus, non salvet nos, sed puniat in praesenti; (Liber Iosue 22, 22)