Encontrados 2345 resultados para: Sed
Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum. (Liber Deuteronomii 30, 14)
Haeccine redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te? (Liber Deuteronomii 32, 6)
sed arrogantiam inimicorum timui, ne superbirent hostes eorum et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'. (Liber Deuteronomii 32, 27)
quia verbum non incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam”. (Liber Deuteronomii 32, 47)
Et ait: “Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in Meribathcades de meridie eius in Asedoth. (Liber Deuteronomii 33, 2)
Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis. (Liber Iosue 1, 8)
Tollensque mulier viros abscondit et ait: “Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; (Liber Iosue 2, 4)
Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno illo. (Liber Iosue 5, 12)
Qui respondit: “Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni”. (Liber Iosue 5, 14)
et reversi dixerunt ei: “Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem. Noli vexare omnem populum contra hostes paucissimos”. (Liber Iosue 7, 3)
Dimisitque eos, et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio mansit populi. (Liber Iosue 8, 9)
Nihil ex his, quae Moyses iusserat, omisit legere, sed universa replicavit coram omni congregatione Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur. (Liber Iosue 8, 35)