Encontrados 2345 resultados para: Sed
Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. (Prophetia Osee 5, 13)
Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur; (Prophetia Osee 6, 5)
Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)
Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat. (Prophetia Osee 7, 9)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me. (Prophetia Osee 7, 14)
Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum. (Prophetia Osee 8, 10)
Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. (Prophetia Osee 8, 13)
Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis! (Prophetia Osee 9, 12)
Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum. (Prophetia Osee 11, 7)
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. (Prophetia Osee 12, 10)
Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus. (Prophetia Osee 12, 15)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani. (Prophetia Osee 14, 8)