Encontrados 5696 resultados para: Saul et filii eius
et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. (Apocalypsis Ioannis 1, 16)
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “Noli timere! Ego sum primus et novissimus, (Apocalypsis Ioannis 1, 17)
Et angelo ecclesiae, quae est Thyatirae, scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco: (Apocalypsis Ioannis 2, 18)
Ecce mitto eam in lectum et, qui moechantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi paenitentiam egerint ab operibus eius. (Apocalypsis Ioannis 2, 22)
Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. (Apocalypsis Ioannis 2, 23)
Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 5)
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 21)
Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius?”. (Apocalypsis Ioannis 5, 2)
Et unus de senioribus dicit mihi: “Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius”. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)
Et cantant novum canticum dicentes: “Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione; (Apocalypsis Ioannis 5, 9)
Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno, habitabit super illos. (Apocalypsis Ioannis 7, 15)
Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis; (Apocalypsis Ioannis 10, 1)