Encontrados 5696 resultados para: Saul et filii eius
Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, (Epistula I Ioannis 5, 3)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei. (Epistula I Ioannis 5, 13)
Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)
Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)
Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem, (Epistula II Ioannis 1, 1)
Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis. (Epistula II Ioannis 1, 6)
Salutant te filii sororis tuae electae. (Epistula II Ioannis 1, 13)
Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit. (Epistula III Ioannis 1, 10)
Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, (Apocalypsis Ioannis 1, 4)
caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis, (Apocalypsis Ioannis 1, 14)
et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum, (Apocalypsis Ioannis 1, 15)