Encontrados 1303 resultados para: Sanctus Terra
Vox belli in terra et contritio magna. (Liber Ieremiae 50, 22)
Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. (Liber Ieremiae 50, 25)
Vox fugientium et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius. (Liber Ieremiae 50, 28)
Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis insaniunt. (Liber Ieremiae 50, 38)
A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est. (Liber Ieremiae 50, 46)
Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum et vulnerati in plateis eius, (Liber Ieremiae 51, 4)
quoniam non est viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. (Liber Ieremiae 51, 5)
Levate signum in terra, clangite bucina in gentibus, sanctificate super eam gentes, vocate contra illam regna Ararat, Menni et Aschenez. Constituite super eam scribas, adducite equos quasi bruchum aculeatum. (Liber Ieremiae 51, 27)
Et commovebitur terra et conturbabitur, quia impletur contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. (Liber Ieremiae 51, 29)
Factae sunt civitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra, in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis. (Liber Ieremiae 51, 43)
Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. (Liber Ieremiae 51, 46)
Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius. (Liber Ieremiae 51, 47)