Encontrados 1303 resultados para: Sanctus Terra
Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem. (Liber Psalmorum 33, 8)
PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 34, 17)
Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius. (Liber Psalmorum 41, 3)
In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar. (Liber Psalmorum 42, 7)
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 44, 26)
Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. (Liber Psalmorum 46, 3)
Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra. (Liber Psalmorum 46, 7)
Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. (Liber Psalmorum 46, 11)
Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. (Liber Psalmorum 48, 3)
Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium. (Liber Psalmorum 52, 7)
Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant. (Liber Psalmorum 58, 3)
Et dicet homo: “Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra”. (Liber Psalmorum 58, 12)