Encontrados 1303 resultados para: Sanctus Terra
Populo autem, qui relictus erat in terra Iudae, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. (Liber II Regum 25, 22)
Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens: “Nolite timere a servis Chaldaeorum; manete in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis”. (Liber II Regum 25, 24)
Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra. (Liber I Paralipomenon 1, 10)
Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. (Liber I Paralipomenon 1, 19)
Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. (Liber I Paralipomenon 1, 45)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Sed et Segub genuit Iair, qui possedit viginti tres civitates in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 2, 22)
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 9)
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha: (Liber I Paralipomenon 5, 11)
Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudae et suburbana eius per circuitum; (Liber I Paralipomenon 6, 40)
Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. (Liber I Paralipomenon 16, 14)