Encontrados 1303 resultados para: Sanctus Terra
Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum in civitates Israel, et percusserunt Ahion et Dan et Abelbethmaacha et universam Chenereth cum omni terra Nephthali. (Liber I Regum 15, 20)
Dixit ergo Achab ad Abdiam: “Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus”. (Liber I Regum 18, 5)
Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. (Liber I Regum 22, 47)
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: “Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium”. (Liber II Regum 2, 19)
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)
Quae dixit ad virum suum: “Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. (Liber II Regum 4, 9)
Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum”. (Liber II Regum 4, 38)
Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. (Liber II Regum 5, 2)
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens: “Sic et sic locuta est puella de terra Israel”. (Liber II Regum 5, 4)
Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait: “Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi tantum in Israel! Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo”. (Liber II Regum 5, 15)
Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis. (Liber II Regum 8, 2)
Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis. (Liber II Regum 8, 3)