Mosaico decorativo

Encontrados 1461 resultados para: Rex

  • Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 19)

  • Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)

  • Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram rege. (Prophetia Danielis 2, 2)

  • Et dixit ad eos rex: “Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium”. (Prophetia Danielis 2, 3)

  • Responderuntque Chaldaei regi Aramaice: “Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus”. (Prophetia Danielis 2, 4)

  • Et respondens rex ait Chaldaeis: “Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestrae in sterquilinium ponentur; (Prophetia Danielis 2, 5)

  • Responderunt secundo atque dixerunt: “Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus”. (Prophetia Danielis 2, 7)

  • Respondit rex et ait: “Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. (Prophetia Danielis 2, 8)

  • Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio”. (Prophetia Danielis 2, 11)

  • Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 12)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina