Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex
Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)
Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)
Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 19)
Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)
Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram rege. (Prophetia Danielis 2, 2)
Et dixit ad eos rex: “Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium”. (Prophetia Danielis 2, 3)
Responderuntque Chaldaei regi Aramaice: “Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus”. (Prophetia Danielis 2, 4)
Et respondens rex ait Chaldaeis: “Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestrae in sterquilinium ponentur; (Prophetia Danielis 2, 5)
Responderunt secundo atque dixerunt: “Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus”. (Prophetia Danielis 2, 7)
Respondit rex et ait: “Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. (Prophetia Danielis 2, 8)
Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio”. (Prophetia Danielis 2, 11)
Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 12)