Mosaico decorativo

Encontrados 634 resultados para: Quis

  • et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim. (Liber Isaiae 17, 5)

  • “Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?”. Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi. (Liber Isaiae 22, 16)

  • Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae? (Liber Isaiae 23, 8)

  • Indignatio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In proelio gradiar super eam, succendam eam pariter, (Liber Isaiae 27, 4)

  • et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit. (Liber Isaiae 28, 4)

  • Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit. (Liber Isaiae 28, 20)

  • Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: “Quis videt nos, et quis novit nos?”. (Liber Isaiae 29, 15)

  • Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Liber Isaiae 33, 14)

  • Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera? (Liber Isaiae 40, 12)

  • Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi? (Liber Isaiae 40, 13)

  • Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. (Liber Isaiae 40, 26)

  • Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius. (Liber Isaiae 41, 2)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina