Encontrados 12053 resultados para: Qui
Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio, (Epistula ad Romanos 2, 28)
sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est. (Epistula ad Romanos 2, 29)
Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? (Epistula ad Romanos 3, 1)
Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. (Epistula ad Romanos 3, 2)
Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? (Epistula ad Romanos 3, 3)
Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. (Epistula ad Romanos 3, 5)
Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? (Epistula ad Romanos 3, 6)
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)
Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “Faciamus mala, ut veniant bona”? Quorum damnatio iusta est. (Epistula ad Romanos 3, 8)
Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, (Epistula ad Romanos 3, 9)
sicut scriptum est: “Non est iustus quisquam, (Epistula ad Romanos 3, 10)
non est intellegens, non est requirens Deum. (Epistula ad Romanos 3, 11)