Encontrados 12053 resultados para: Qui
qui reddet unicuique secundum opera eius: (Epistula ad Romanos 2, 6)
his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; (Epistula ad Romanos 2, 7)
his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio. (Epistula ad Romanos 2, 8)
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)
Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo, (Epistula ad Romanos 2, 17)
et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, (Epistula ad Romanos 2, 19)
Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris? (Epistula ad Romanos 2, 21)
Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias? (Epistula ad Romanos 2, 22)
Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? (Epistula ad Romanos 2, 23)
Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)
Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. (Epistula ad Romanos 2, 27)