Mosaico decorativo

Encontrados 12053 resultados para: Qui

  • Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis. (Actus Apostolorum 16, 4)

  • Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie. (Actus Apostolorum 16, 5)

  • Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia; (Actus Apostolorum 16, 6)

  • Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: “Transiens in Macedoniam, adiuva nos!”. (Actus Apostolorum 16, 9)

  • Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)

  • Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis”. (Actus Apostolorum 16, 17)

  • Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes; (Actus Apostolorum 16, 19)

  • qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno. (Actus Apostolorum 16, 24)

  • Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant; (Actus Apostolorum 16, 25)

  • et producens eos foras ait: “Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?”. (Actus Apostolorum 16, 30)

  • Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius. (Actus Apostolorum 16, 32)

  • adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: “Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis”. (Actus Apostolorum 17, 3)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina