Encontrados 12053 resultados para: Qui
et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra”. (Actus Apostolorum 14, 17)
Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 27)
Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri”. (Actus Apostolorum 15, 1)
Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. (Actus Apostolorum 15, 2)
Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis!”. (Actus Apostolorum 15, 5)
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)
et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; (Actus Apostolorum 15, 8)
Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? (Actus Apostolorum 15, 10)
ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec (Actus Apostolorum 15, 17)
Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, (Actus Apostolorum 15, 19)
Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur”. (Actus Apostolorum 15, 21)
Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, (Actus Apostolorum 15, 22)