Encontrados 12053 resultados para: Qui
Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. (Evangelium secundum Lucam 7, 26)
Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. (Evangelium secundum Lucam 7, 36)
Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est”. (Evangelium secundum Lucam 7, 39)
Et respondens Iesus dixit ad illum: “Simon, habeo tibi aliquid dicere”. At ille ait: “Magister, dic”. (Evangelium secundum Lucam 7, 40)
“Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. (Evangelium secundum Lucam 7, 41)
Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum?”. (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
Respondens Simon dixit: “Aestimo quia is, cui plus donavit”. At ille dixit ei: “Recte iudicasti”. (Evangelium secundum Lucam 7, 43)
Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”. (Evangelium secundum Lucam 7, 49)
“Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 5)
Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem. (Evangelium secundum Lucam 8, 6)