Encontrados 12053 resultados para: Qui
Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; (Evangelium secundum Lucam 6, 27)
Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. (Evangelium secundum Lucam 6, 29)
Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. (Evangelium secundum Lucam 6, 30)
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 32)
Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 33)
Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. (Evangelium secundum Lucam 6, 34)
Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis”. (Evangelium secundum Lucam 6, 38)
Dixit autem illis et similitudinem: “Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? (Evangelium secundum Lucam 6, 39)
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? (Evangelium secundum Lucam 6, 41)
Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)
Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico? (Evangelium secundum Lucam 6, 46)