Encontrados 12053 resultados para: Qui
Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: “Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum?”. (Liber I Samuelis 23, 3)
Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua”. (Liber I Samuelis 23, 4)
Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “Applica ephod”. (Liber I Samuelis 23, 9)
Dixitque David: “Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul?”. Et dixit Dominus: “Tradent”. (Liber I Samuelis 23, 12)
Dixitque Saul: “Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. (Liber I Samuelis 23, 21)
Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde. (Liber I Samuelis 23, 22)
Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae”. (Liber I Samuelis 23, 23)
Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “Petram dividentem”. (Liber I Samuelis 23, 28)
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)
et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam. (Liber I Samuelis 24, 12)
Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum. (Liber I Samuelis 24, 15)
Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “Numquid vox haec tua est, fili mi David?”. Et levavit Saul vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 24, 17)