Mosaico decorativo

Encontrados 12053 resultados para: Qui

  • Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: “Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae? (Liber I Samuelis 20, 30)

  • Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est”. (Liber I Samuelis 20, 31)

  • Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: “Quare morietur? Quid fecit?”. (Liber I Samuelis 20, 32)

  • et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant. (Liber I Samuelis 20, 39)

  • Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris”. (Liber I Samuelis 21, 4)

  • Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora”. (Liber I Samuelis 21, 6)

  • Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. (Liber I Samuelis 21, 7)

  • Dixit autem David ad Achimelech: “Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat”. (Liber I Samuelis 21, 9)

  • Dixeruntque ei servi Achis: “Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”?”. (Liber I Samuelis 21, 12)

  • Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. (Liber I Samuelis 22, 2)

  • Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: “Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus”. (Liber I Samuelis 22, 3)

  • Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio. (Liber I Samuelis 22, 4)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina