Encontrados 12053 resultados para: Qui
Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite Domino! (Liber Iudicum 5, 9)
Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super tapetia et ambulatis in via, loquimini. (Liber Iudicum 5, 10)
Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. (Liber Iudicum 5, 11)
Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini descendit pro eo in fortibus. (Liber Iudicum 5, 13)
Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti. (Liber Iudicum 5, 14)
Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur. (Liber Iudicum 5, 17)
Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus. (Liber Iudicum 5, 23)
Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo splendet”. (Liber Iudicum 5, 31)
Quievitque terra per quadraginta annos. (Liber Iudicum 5, 32)
Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. (Liber Iudicum 6, 1)
Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis et, instar locustarum, universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. (Liber Iudicum 6, 5)
Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi vos de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)