Mosaico decorativo

Encontrados 12053 resultados para: Qui

  • Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. (Liber Iudicum 3, 11)

  • Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini. (Liber Iudicum 3, 12)

  • Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. (Liber Iudicum 3, 15)

  • Cumque obtulisset ei munera, dimisit socios, qui illa portaverant; (Liber Iudicum 3, 18)

  • et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: “Verbum secretum habeo ad te, o rex”. Et ille imperavit silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant. (Liber Iudicum 3, 19)

  • Aod autem ingressus erat ad eum, cum sederet in aestivo cenaculo, quod ipsi soli erat, dixitque: “Verbum Dei habeo ad te”. Qui statim surrexit de throno. (Liber Iudicum 3, 20)

  • tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita, ut percusserat, reliquit in corpore; statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. (Liber Iudicum 3, 22)

  • Qui dixit ad eos: “Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras”. Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt transire quemquam, (Liber Iudicum 3, 28)

  • Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis. (Liber Iudicum 3, 30)

  • Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel. (Liber Iudicum 3, 31)

  • et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium. (Liber Iudicum 4, 2)

  • Quae dixit ad eum: “Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram”. Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes. (Liber Iudicum 4, 9)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina