Encontrados 5078 resultados para: Pro
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat. (Liber Exodus 21, 19)
Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, (Liber Exodus 21, 23)
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, (Liber Exodus 21, 24)
adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. (Liber Exodus 21, 25)
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo. (Liber Exodus 21, 26)
Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente. (Liber Exodus 21, 27)
Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus. (Liber Exodus 21, 30)
Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. (Liber Exodus 21, 36)
Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove. (Liber Exodus 21, 37)
Quod si orto sole hoc fecerit, erit reus sanguinis. Fur plene restituet. Si non habuerit, quod reddat, venumdabitur pro furto. (Liber Exodus 22, 2)
Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui. (Liber Exodus 22, 7)
In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: “Hoc est!”, ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 8)
